1[O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis: 2viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum ! 3O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, 4defecto ætate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam ! 5Noli metuere judicium mortis: memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi: hoc judicium a Domino omni carni. 6Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni: 7non est enim in inferno accusatio vitæ.] 8[Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. 9Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. 10De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. 11Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi ! 12Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. 13Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem. 14Luctus hominum in corpore ipsorum: nomen autem impiorum delebitur. 15Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni. 16Bonæ vitæ numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in ævum.] 17[Disciplinam in pace conservate, filii: sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? 18Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. 19Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo: 20non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide. 21Erubescite a patre et a matre de fornicatione: et a præsidente et a potente de mendacio: 22a principe et a judice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate: 23a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas: 24de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti: 25a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariæ, et ab aversione vultus cognati. 26Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo. 27Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus. 28Ab amicis de sermonibus improperii: et cum dederis, ne improperes.]

Notes


*41:1 O mors, etc. RAB. Qui prosperitatem mundi et divitias amat, amara est illi mors corporalis, quia futuræ vitæ gaudia negligit.

41:5 Hoc judicium. ID. Commune est omni carni, nec quisquam evadere potest, etiamsi centum aut mille annos vixerit aut ultra; unde: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? Psal. 88..

41:8 Filii abominationum. Abominabiles sunt filii peccatorum, qui scilicet, impios patres imitati sunt.

§41:10 De patre impio. Qui male filios nutrit, vel exemplo perdit, reus est eorum perditionis. Vel, qui mala opera de prava voluntate gignit, damnabitur pro eis

**41:13 In perditionem. Superioribus respondet, in quibus de morte temporali disputavit: quia sicut homo de terra creatus pro peccato originali in terram redit, quamvis in incorruptione surrecturus; sic impii pro peccatis suis maledicti, in æternam perditionem cum corpore et anima ibunt.

††41:15 Curam habe de bono nomine, etc. Ut bene et religiose vivas. Sic autem acquiritur bonum nomen.

‡‡41:18 Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, etc. Qui abscondet frumentum, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium.

§§41:19 Verumtamen revertimini in his quæ procedunt. Quia bonum nomen et bonam et vitam utilem esse prædixit, et occultantes scientiam reprehendit, suadet ut revertantur ad studium docendi, quia non est bonum irreverentem et inobedientem esse suo doctori.

***41:20 Non est bonum omnem irreverentiam observare. Juxta litteram, nos instruit ut a vitiis caveamus, et virtutibus operam demus, et ne spretis melioribus, eligamus pejora, quæ sequitur confusio sempiterna.

†††41:26 Non avertas faciem tuam a proximo tuo, etc. RAB. Cum angeli colligent de Ecclesia omnia scandala, etc., usque ad et fornicationibus hæreticorum se miscuit.

‡‡‡41:27 Ne respicias mulierem alieni viri, etc. Cupiditatem carnalem quæ debet subesse spiritui, hanc non debemus scrutari et suggestionibus ejus subjici.