1[Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium. 2Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis, 3a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere: 4ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio: 5et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus. 6Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus. 7Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli: in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem: 8cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum. 9Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella: 10super iniquos creata sunt hæc omnia: et propter illos factus est cataclysmus.] 11[Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur. 12Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit. 13Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt. 14In aperiendo manus suas lætabitur: sic prævaricatores in consummatione tabescent. 15Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos: et radices immundæ super cacumen petræ sonant. 16Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur.] 17[Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet. 18Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum. 19Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen: et super hæc mulier immaculata computabitur. 20Vinum et musica lætificant cor: et super utraque dilectio sapientiæ. 21Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam: et super utraque lingua suavis. 22Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus: et super hæc virides sationes. 23Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro. 24Fratres in adjutorium in tempore tribulationis: et super eos misericordia liberabit. 25Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum. 26Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini. 27Non est in timore Domini minoratio: et non est in eo inquirere adjutorium. 28Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.] 29[Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas: melius est enim mori quam indigere. 30Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus: alit enim animam suam cibis alienis: 31vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se. 32In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit.]

Notes


*40:2 Cogitationes. RAB. Enumerat mala quæ homo pro peccatis sustinet.

40:6 Modicum. Quia caro mortua et insensibilis ad tempus requiescere videtur, anima jam sentit dolorem, et post resurrectionem cum corpore suo in pœnis vivet æternis.

40:7 Conturbatus est. ID. Ideo mali cruciabuntur in pœna, etc., usque ad nobilium scilicet et ignobilium.

§40:10 Et propter illos factus est cataclysmus. Peccanti homini multiplex pœna deputata est, ut correctus pœniteat, et deinceps caveat; sed quia negligit, et in pœnis proficit, inducit Deus diluvium orbi, ut hominem deleret quem creavit. Ad comparationem vero futuræ pœnæ nihil est quod homo patitur in præsenti.

**40:11 Et aquæ omnes. ID. Opera scilicet peccatorum supernæ mercedis fructum non acquirunt, sed pœnarum interitum.

††40:13 Substantiæ injustorum. Inchoant germinare, sed fluctuant in tentatione, et subito arescunt ad primum persecutionis æstum.

‡‡40:15 Nepotes impiorum non multi. Sæpe videmus progeniem impiorum cito deficere, maxime cum filii imitantur iniquitatem patrum.

§§40:18 Vita sibi sufficientis. Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat. Invenies thesaurum. Vere enim Christianum se esse probat, qui Christi mandata credit et facit.

***40:20 Vinum et musica lætificant cor. Hæc naturaliter mulcent et exhilarant animam, sed dilectio sapientiæ et lingua suaviter docens multo plus confortat intellectum.

†††40:22 Gratiam et speciem desiderabit oculus. Ornatum scilicet templi et culturæ diversitatem, quæ prior populus sub lege habuit, prædicatio Evangelii in orbe seminata, bonorum operum virore excellit

‡‡‡40:26 Facultates et virtutes. RAB. Divitiæ datæ in Domino, etc., usque ad et hæc et omnes facultates mundi.

§§§40:30 Vir respiciens. Stultum est enim otiari, et de alieno labore mercedem quærere. Percipiet enim unusquisque secundum opera sua.

*40:32 In ore imprudentis conculcabitur inopia, etc. Cui placet otiose torpere, nec proximis docendo prodesse, tandem doloribus inferni et sera pœnitentia æstuabit.