1[Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit. 2Secundum judicem populi, sic et ministri ejus: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. 3Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. 4In manu Dei potestas terræ: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. 5In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum.] 6[Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ. 7Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium. 8Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos. 9Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis? 10Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. 11Omnis potentatus brevis vita; languor prolixior gravat medicum. 12Brevem languorem præcidit medicus: sic et rex hodie est, et cras morietur. 13Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes. 14Initium superbiæ hominis apostatare a Deo: 15quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem. 16Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. 17Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. 18Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. 19Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum. 20Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra. 21Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu. 22Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum.] 23[Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini. 24In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum erunt in oculis illius. 25Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est. 26Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. 27Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum. 28Servo sensato liberi servient: et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur. 29Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ. 30Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. 31Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. 32Peccantem in animam suam quis justificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam? 33Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. 34Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.]

Notes


*10:1 Judex sapiens, etc. RAB. Factus est principatus super humerum ejus. Unde: Væ terræ cujus rex puer est Isa. 9., diabolus, scilicet qui semper diligit novitates, et principes cujus primo mane comedunt, id est, ante diem mortis, dicentes: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur Isa. 22..

10:5 Super faciem scribæ. ID. Lingua mea calamus scribæ, velociter scribentis, quia vice sua mittit ad prædicandum.

10:8 Regnum a gente. RAB. Hoc fere omnes etc., usque ad: auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus Matth. 21..

§10:9 Avaro. Post mutationem regni agit de avaritia, pro qua vis regiminis maxime negligitur: Radix enim omnium malorum cupiditas I Tim. 6.. Avaritiam autem superbia comitatur, unde, Præcipe divitibus non altum sapere Ibid..

**10:12 Et rex hodie est. Potestas et divitiæ non possunt prolongare vitam. Positus est terminus qui præteriri non potest. Jucunditas carnis convertetur in putredinem et fœtores, et tandem in vermes. Mystice autem homo, qui in peccatis vivit et non resipiscit, morietur æterna morte: et diabolum serpentem antiquum et bestias ejus, id est, dæmones non evadet.

††10:14 Initium superbiæ. Non est enim major apostasia quam creaturam a Creatore recedere, quæ merito ascribitur superbiæ. Superbia enim est si creatura velit æquari Creatori. Hæc et diabolo et homini fuit initium perditionis: unde, Quoniam initium omnis peccati est superbia. Quamvis alibi dicatur: Radix omnium malorum cupiditas I Tim. 6.. Non est cupiditas sine superbia, nemo enim superbus nisi cupidus et econverso. De superbia nascuntur hæreses, schismata, detractiones, invidia, verbositas, jactantia, contentiones et hujusmodi, quæ ex cupiditate procedunt. Gulosos vero, intemperantes, ebriosos, fornicarios et hujusmodi cupiditas facit, quæ sine superbia esse non possunt. Caveamus ergo cupiditatem et superbiam, non duo mala, sed unum a quo omnia trahunt initium.

‡‡10:19 Terras. RAB. Quando Jerusalem per Romanos, etc., usque ad deleta est posteritas eorum, et gloria martyrum exaltata est; unde: Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet Psal. 144..

§§10:22 Non est creata. ID. Vitia non sunt creata, etc., usque ad surgit iracundia, quam virtutis superat constantia.

***10:23 Semen hominum honorabitur. Doctores sancti in honore sunt apud bonos, maxime qui timent Dominum: unde, Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur I Tim. 5., etc.

†††10:25 Gloria divitum, etc. Vere gloria est timere Deum. Qui eum timet, justitiam servat in omnibus: unde, Nolite in personarum acceptione Jesu fidem habere Jacob. 2..

‡‡‡10:27 Magnus est judex. Licet potestas terrena magna sit, timentem Dominum præcellere non valet: timentibus enim Deum, nihil deest, Divites autem eguerunt et esurierunt Psal. 33., etc.

§§§10:28 Servo sensato. Hoc ad litteram sæpe evenit, ut ignobilis genere nobilitatis scientia et fide, nobilibus præferatur: unde, Servus sapiens dominabitur filiis stultis Prov. 17.. Mystice autem servus ecclesiasticus, qui devote servat religionem Christianam, præponitur Synagogæ; unde, Major serviet minori. Et, Jacob dilexi, Esau autem odio habui Gen. 25..

*10:30 Melior est. Quasi dicat: Melius est, ut studeas semper in bono opere laborare, unde reddatur tibi merces justitiæ, quam ut consumas dies tuos in vanitate, et egeas illo pane, qui de cœlo descendit. Qui in timore Dei, et observantia religionis, statuet gloriam suam: unde, Qui gloriatur, in Domino glorietur II Cor. 10..