1[Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio. 2Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. 3Deus enim honoravit patrem in filiis: et judicium matris exquirens, firmavit in filios. 4Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur. 5Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. 6Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur. 7Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem. 8Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt. 9In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum, 10ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat. 11Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta. 12Ne glorieris in contumelia patris tui: non enim est tibi gloria ejus confusio. 13Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. 14Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius: 15et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione. 16Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum: 17et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua. 18Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem !] 19[Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. 20Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam: 21quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. 22Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. 23Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis. 24In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus. 25Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi: 26multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. 27Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit. 28Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur. 29Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum. 30Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur. 31Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. 32Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ successus habebit.] 33[Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis: 34et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam: meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.]
Notes
*3:2Judicium patris. Dei, ex quo omnis paternitas in cœlo et in terra. Quia ex ipsa sunt omnia. Qui diligit ea, quæ fecit, et ut in eo maneant, quo facta sunt, cujus judicium, qui audierit, et præcepta ejus fecerit, salvus erit: cujus mandatum est, ut etiam patri temporali, et matri reverentia exhibeatur; unde: Honora patrem tuum Deut. 5., etc.; unde sequitur: Qui honorat patrem suum. Cui Deum honorem constituit, non debet a filiis inhonorari: quia Deus judicio suo exquiret qualiter præceptum suum servetur.
†3:4Qui diligit. Qui scilicet mandata servat, et abstinet a peccatis, et tamen pro excessoribus orare non desinit, quia scit misericordem judicem omni tempore preces exaudire.
‡3:6In filiis. RAB. In sobole vel in discipulis, etc., usque ad honorare parentes primum mandatum est in promissione.
§3:9In opere et sermone, non in vulva scilicet unde ostenditur, et spiritualis pater maxime dignus honore; unde Paulus: Per Evangelium ego vos genui I Cor. 4.. Et alibi: Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in doctrina et verbo I Tim. 5..
**3:11Benedictio patris, etc. RAB. Benedixerunt patriarchæ filiis, etc., usque ad illusores sævissime laniaverunt.
††3:15Eleemosyna. Scilicet quæ peccatum delet. Hostia enim quæ pro peccato, peccatum vocatur. Qui autem parentibus, vel cæteris pauperibus miseretur, justitiæ præmium recipiet a peccatis absolutus. Beati misericordes, quoniam Matth. 5., etc. Et alibi: Feneratur Domino, qui miseretur pauperis. Prov. 19.. Hinc Daniel ad Nabuchodonosor: Consilium meum, o rex, placeat tibi: peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum Dan. 4., si forsitan ignoscat Deus delictis tuis. Hinc Dominus ait: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis Luc. 11..
‡‡3:19Fili in mansuetudine. Mansuetudo et humilitas gratiam, superbia et furor pariunt ruinam; unde: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde Matth. 11., etc. Et alibi: Qui se exaltat, humiliabitur Luc. 14., etc.
§§3:21Quanto magnus es, etc. RAB. Docuit superius mansuetudinem, etc., usque ad sufficit homini ea pie cogitare, et opere implere, quæ præcepit Deus.
***3:24In supervacuis rebus, etc. RAB. Id est, ne scruteris supervacue, etc., usque ad disputantes in errores incidunt, et a veritate recedunt.
†††3:27Cor durum. Quia secundum duritiam tuam thesaurizas tibi iram in die judicii Rom. 2..
‡‡‡3:28Cor ingrediens. Quod non curat, nec studet vitare, et quod ea diligit, quæ ducunt ad interitum, ut hæreses et profanæ novitates; unde sequitur: Cor ingrediens duas vias, non habebit successus, etc.
Judicium patris. Dei, ex quo omnis paternitas in cœlo et in terra. Quia ex ipsa sunt omnia. Qui diligit ea, quæ fecit, et ut in eo maneant, quo facta sunt, cujus judicium, qui audierit, et præcepta ejus fecerit, salvus erit: cujus mandatum est, ut etiam patri temporali, et matri reverentia exhibeatur; unde: Honora patrem tuum Deut. 5., etc.; unde sequitur: Qui honorat patrem suum. Cui Deum honorem constituit, non debet a filiis inhonorari: quia Deus judicio suo exquiret qualiter præceptum suum servetur.
Qui diligit. Qui scilicet mandata servat, et abstinet a peccatis, et tamen pro excessoribus orare non desinit, quia scit misericordem judicem omni tempore preces exaudire.
In filiis. RAB. In sobole vel in discipulis, etc., usque ad honorare parentes primum mandatum est in promissione.
In opere et sermone, non in vulva scilicet unde ostenditur, et spiritualis pater maxime dignus honore; unde Paulus: Per Evangelium ego vos genui I Cor. 4.. Et alibi: Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in doctrina et verbo I Tim. 5..
Benedictio patris, etc. RAB. Benedixerunt patriarchæ filiis, etc., usque ad illusores sævissime laniaverunt.
Eleemosyna. Scilicet quæ peccatum delet. Hostia enim quæ pro peccato, peccatum vocatur. Qui autem parentibus, vel cæteris pauperibus miseretur, justitiæ præmium recipiet a peccatis absolutus. Beati misericordes, quoniam Matth. 5., etc. Et alibi: Feneratur Domino, qui miseretur pauperis. Prov. 19.. Hinc Daniel ad Nabuchodonosor: Consilium meum, o rex, placeat tibi: peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum Dan. 4., si forsitan ignoscat Deus delictis tuis. Hinc Dominus ait: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis Luc. 11..
Fili in mansuetudine. Mansuetudo et humilitas gratiam, superbia et furor pariunt ruinam; unde: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde Matth. 11., etc. Et alibi: Qui se exaltat, humiliabitur Luc. 14., etc.
Quanto magnus es, etc. RAB. Docuit superius mansuetudinem, etc., usque ad sufficit homini ea pie cogitare, et opere implere, quæ præcepit Deus.
In supervacuis rebus, etc. RAB. Id est, ne scruteris supervacue, etc., usque ad disputantes in errores incidunt, et a veritate recedunt.
Cor durum. Quia secundum duritiam tuam thesaurizas tibi iram in die judicii Rom. 2..
Cor ingrediens. Quod non curat, nec studet vitare, et quod ea diligit, quæ ducunt ad interitum, ut hæreses et profanæ novitates; unde sequitur: Cor ingrediens duas vias, non habebit successus, etc.