1[Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ apprehendet illam: 2et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. 3Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur: 4et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos, 5et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum. 6Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hæreditabit illum. 7Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo. 8Viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei. 9Non est speciosa laus in ore peccatoris, 10quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.] 11[Non dixeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne feceris. 12Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii. 13Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum. 14Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui: 15adjecit mandata et præcepta sua. 16Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. 17Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam. 18Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi: 19quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione. 20Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis. 21Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi: 22non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.]
Notes
*15:3Aqua sapientiæ. RAB. gratia Spiritus sancti: unde, Qui biberit aquam quam ego dabo vobis, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 14., id est non cedet persecutioni, vel hæreticæ pravitati.
†15:5Et in medio Ecclesiæ. Apostolos, prædicatores Evangelii significat, quos Dei sapientia, id est Christus, Ecclesiæ præposuit.
‡15:7Homines stulti, etc. Pagani, et idololatræ et Judæi, qui crucifigunt Filium Dei, sequentes umbram legis, et respuentes veritatem Evangelii: vel hæretici, qui Scripturas pervertunt.
§15:8Et viri veraces. Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
**15:9In ore peccatoris. Hæreticorum, qui doctrinam Patrum despiciunt, et simplices decipiunt. Donum largitatis non invidet Deus alicui, qui vult omnes homines salvos fieri.
††15:12Non dicas. ID. Non sunt mala nostra Deo imputanda, cui non sunt necessaria: Deus intentator malorum est Jacob. 1..
‡‡15:14Constituit hominem ad imaginem et similitudinem suam, et liberum arbitrium dedit ei.
§§15:16Si volueris. Id est si volueris implere opera et mandata Dei, habebis consolationem: si contempseris gehennæ ardorem.
***15:19Quoniam multa sapientia. ID. Nullus potest præscientiam Dei, etc., usque ad nihil faciat homo, nisi quod dignum sit conspectui divino.
†††15:21Nemini mandavit. Non est auctor Deus peccandi, nec spatium concedit in quo homo impune peccare possit; semper bona præcipit, et mala interdicit. Solummodo placet ei quod bonum est, infidelitas autem et inutilitas displicet, quoniam justus Deus, et justitias dilexit. Psal. 10.
Aqua sapientiæ. RAB. gratia Spiritus sancti: unde, Qui biberit aquam quam ego dabo vobis, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam Joan. 14., id est non cedet persecutioni, vel hæreticæ pravitati.
Et in medio Ecclesiæ. Apostolos, prædicatores Evangelii significat, quos Dei sapientia, id est Christus, Ecclesiæ præposuit.
Homines stulti, etc. Pagani, et idololatræ et Judæi, qui crucifigunt Filium Dei, sequentes umbram legis, et respuentes veritatem Evangelii: vel hæretici, qui Scripturas pervertunt.
Et viri veraces. Omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
In ore peccatoris. Hæreticorum, qui doctrinam Patrum despiciunt, et simplices decipiunt. Donum largitatis non invidet Deus alicui, qui vult omnes homines salvos fieri.
Non dicas. ID. Non sunt mala nostra Deo imputanda, cui non sunt necessaria: Deus intentator malorum est Jacob. 1..
Constituit hominem ad imaginem et similitudinem suam, et liberum arbitrium dedit ei.
Si volueris. Id est si volueris implere opera et mandata Dei, habebis consolationem: si contempseris gehennæ ardorem.
Quoniam multa sapientia. ID. Nullus potest præscientiam Dei, etc., usque ad nihil faciat homo, nisi quod dignum sit conspectui divino.
Nemini mandavit. Non est auctor Deus peccandi, nec spatium concedit in quo homo impune peccare possit; semper bona præcipit, et mala interdicit. Solummodo placet ei quod bonum est, infidelitas autem et inutilitas displicet, quoniam justus Deus, et justitias dilexit. Psal. 10.