1Respondens autem Baldad Suhites, dixit: 2[Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. 3Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius? 4Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? 5Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus: 6quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?]
Notes
*25:1Respondens autem, etc. Ibid. Quia Job multa dixit, etc., usque ad quæ jure ejusdem potentiæ quando careat, nescit?
†25:2Qui facit concordiam. In concordiam componuntur summa, etc., usque ad quod obtinere non valent nunquam volunt.
‡25:3Nunquid est. In cognitione humana superiorum numerus spirituum non est, quia quanta sit illic frequentia invisibilis exercitus, nescit: qui milites dicuntur, quia decertant contra æreas potestates, non labore, sed imperio. Et super. Quia militum eorumdem sive electorum virtus non propriis viribus, sed supernæ gratiæ infusione roboratur: quæ si in corde nostro non surgeret, profecto mens nostra in tenebris maneret, unde subdit:
§25:4Nunquid justificari. Quia per mulierem culpæ subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur.
**25:5Ecce enim. Per lunam Ecclesia, per stellas singulorum bene viventium animæ designantur: qui culpas subigere perfecte desiderant. Sed quousque corruptione carnis astringuntur, ejus vinculis ligantur, quanto magis homo putredo!
††25:6Et filius, ac si dicat, etc., usque ad sicut ex homine filius hominis, ita ex putredine nascitur vermis.
Respondens autem, etc. Ibid. Quia Job multa dixit, etc., usque ad quæ jure ejusdem potentiæ quando careat, nescit?
Qui facit concordiam. In concordiam componuntur summa, etc., usque ad quod obtinere non valent nunquam volunt.
Nunquid est. In cognitione humana superiorum numerus spirituum non est, quia quanta sit illic frequentia invisibilis exercitus, nescit: qui milites dicuntur, quia decertant contra æreas potestates, non labore, sed imperio. Et super. Quia militum eorumdem sive electorum virtus non propriis viribus, sed supernæ gratiæ infusione roboratur: quæ si in corde nostro non surgeret, profecto mens nostra in tenebris maneret, unde subdit:
Nunquid justificari. Quia per mulierem culpæ subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur.
Ecce enim. Per lunam Ecclesia, per stellas singulorum bene viventium animæ designantur: qui culpas subigere perfecte desiderant. Sed quousque corruptione carnis astringuntur, ejus vinculis ligantur, quanto magis homo putredo!
Et filius, ac si dicat, etc., usque ad sicut ex homine filius hominis, ita ex putredine nascitur vermis.