1Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: 2[Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur? 3Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? 4Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. 5Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, 6ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua ! 7Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? 8Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? 9Longior terra mensura ejus, et latior mari. 10Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? 11Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat? 12Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. 13Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. 14Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, 15tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis. 16Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis. 17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. 18Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies. 19Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi. 20Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ.]
Notes
*11:2Nunquid qui multa. Greg. in Job. lib. 10. A contumeliis incipit, etc., usque ad qui nihil putant rectum, nisi quod sentiunt. Aut vir verbosus. Vera sententia, quia legitur, cultus justitiæ silentium, sed non pro loco dicta. Qui nequit recta pati, negligens corrigi, accingit se responsioni.
†11:3Tibi soli tacebunt homines, etc. Ibid. Omnia recta suam irrisionem putat quem remordet conscientia et generaliter dicta sibi æstimat. Unde et contra loqui accenditur, ut vel sic verecundiam regat quasi criminosus non sit, si alios criminetur, unde mentiendo subdit:
‡11:4Dixisti enim: Purus est sermo meus. Job non dixerat; sed solatio est facinori, si vel falso inquinetur vita corripientis.
§11:5Atque utinam Deus loqueretur tecum, etc. Ibid. Perversi verbotenus bona optant, ut benigni videantur, et ut, quæ in præsenti sunt, mala esse ostendantur, unde et iste dicit: Utinam Deus loqueretur. Quasi diceret, tu modo tibi loqueris, dum carnaliter sapis: es vacuus a veritatis spiritu; quasi potius imperitiæ tuæ compatior, quam pœnæ: Ibid. Labia, id est judicia, per quæ aperta, etc., usque ad Deo agnoscit: et si peccata agnoscit, patienter flagella tolerat. Et hoc est:
**11:6Et intelligeres quod multa minora. Injuste justo iniquitatem objicit, sed hæc contumelia de zelo Dei prodit, et est venialis. Merita quoque justi nesciens, ex imperitia irrisionem subdit:
††11:7Forsitan vestigia Dei comprehendes. Ibid. Benignitas visitationis, etc., usque ad quia ejus essentia a nullo plene videbitur.
‡‡11:8Excelsior. Quia in circumscriptione sui spiritus cuncta transcendit. Profundior inferno. Quia transcendendo subvehit.
§§11:9Longior terra. Quia modum creaturæ perennitate æternitatis excedit Latior mari. Quia tempora sic possidet, etc., usque ad vel temetipsum in tentationibus reprehendere nescis?
***11:10Si subverterit. Ibid. Subvertit cœlum, etc., usque ad ut vel resistens exerceatur, vel seducta frangatur, unde recte dicit: Quis contradicet ei? vel, quis ei dicere potest cur ita facias? Quia judicio Dei nullus potest obsistere, vel inquirendo illud penetrare. Cur subvertit vel coarctat?
†††11:11Ipse enim novit. Ibid. Dum mens elatione attollitur, etc., usque ad quo vanitas cum iniquitate pertrahit, ad tumorem scilicet, subdit:
‡‡‡11:12Vir vanus in superbiam. Ibid. Vanus ex culpa redditur audax, etc., usque ad per effrenatam libertatem audenter vagus per desideria currit.
§§§11:13Tu autem firmasti. Ibid. Firmari cor non hoc loco, etc., usque ad hunc velut docendo subjungit: et eris stabilis, etc.
*11:14Si iniquitates. Ibid. Iniquitas in manu, etc., usque ad si reatus sui conscientia accusat.
†11:15Et eris stabilis. Quia tanto minus ad judicium trepidat, quanto in bonis actibus solidius stat.
‡11:16Miseriæ quoque. Ibid. Mala vitæ præsentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum, quod sequitur, negligit. At si ad ea, quæ permanent, oculum cordis figat, nihil esse conspicit quidquid ad finem tendit. Et quasi aquarum. Quia miseriæ, quæ transeunt, non vi concutiunt, sed tactum mœroris infundunt, dum extra pro percussione dolet, intus ex tentatione frigescit, contra quod amplius lux divina succenditur, unde subditur.
§11:17Et quasi meridianus. Fulgor meridianus in vespere est virtutis renovatio in tentatione. Et cum te consumptum. GREG. Cum et per exteriora mala justus occumbere cœperit, tunc claritas ejus incipit: econtra iniqui lumen est in die hujus vitæ, obscuritas in vespere. Et cum te consumptum. Quia foris cadens intus renovatur, et quo duriora tolerat, certius præmia sperat, et hoc est:
**11:18Et habebis fiduciam. Defossi secure dormiunt, etc., usque ad securus apud se dormit latens ab actibus sæculi.
††11:19Requiesces et non erit. Qui enim in æternitatis desiderio figitur, dum nihil est in mundo quod appetat, nihil est quod de mundo pertimescat. Et deprecabuntur. Pravi cum recta prædicant, quod ipsi appetunt, hoc aliis pro magno pollicentur; sed ne diu pollicendo patescat quod sunt, ad rectitudinis citius verba revertuntur, unde subditur:
‡‡11:20Oculi autem impiorum. Oculorum nomine, etc., usque ad quo se valeat occultare, non invenit. Et spes illorum abominatio, etc. Ibid. Quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit.
Nunquid qui multa. Greg. in Job. lib. 10. A contumeliis incipit, etc., usque ad qui nihil putant rectum, nisi quod sentiunt. Aut vir verbosus. Vera sententia, quia legitur, cultus justitiæ silentium, sed non pro loco dicta. Qui nequit recta pati, negligens corrigi, accingit se responsioni.
Tibi soli tacebunt homines, etc. Ibid. Omnia recta suam irrisionem putat quem remordet conscientia et generaliter dicta sibi æstimat. Unde et contra loqui accenditur, ut vel sic verecundiam regat quasi criminosus non sit, si alios criminetur, unde mentiendo subdit:
Dixisti enim: Purus est sermo meus. Job non dixerat; sed solatio est facinori, si vel falso inquinetur vita corripientis.
Atque utinam Deus loqueretur tecum, etc. Ibid. Perversi verbotenus bona optant, ut benigni videantur, et ut, quæ in præsenti sunt, mala esse ostendantur, unde et iste dicit: Utinam Deus loqueretur. Quasi diceret, tu modo tibi loqueris, dum carnaliter sapis: es vacuus a veritatis spiritu; quasi potius imperitiæ tuæ compatior, quam pœnæ: Ibid. Labia, id est judicia, per quæ aperta, etc., usque ad Deo agnoscit: et si peccata agnoscit, patienter flagella tolerat. Et hoc est:
Et intelligeres quod multa minora. Injuste justo iniquitatem objicit, sed hæc contumelia de zelo Dei prodit, et est venialis. Merita quoque justi nesciens, ex imperitia irrisionem subdit:
Forsitan vestigia Dei comprehendes. Ibid. Benignitas visitationis, etc., usque ad quia ejus essentia a nullo plene videbitur.
Excelsior. Quia in circumscriptione sui spiritus cuncta transcendit. Profundior inferno. Quia transcendendo subvehit.
Longior terra. Quia modum creaturæ perennitate æternitatis excedit Latior mari. Quia tempora sic possidet, etc., usque ad vel temetipsum in tentationibus reprehendere nescis?
Si subverterit. Ibid. Subvertit cœlum, etc., usque ad ut vel resistens exerceatur, vel seducta frangatur, unde recte dicit: Quis contradicet ei? vel, quis ei dicere potest cur ita facias? Quia judicio Dei nullus potest obsistere, vel inquirendo illud penetrare. Cur subvertit vel coarctat?
Ipse enim novit. Ibid. Dum mens elatione attollitur, etc., usque ad quo vanitas cum iniquitate pertrahit, ad tumorem scilicet, subdit:
Vir vanus in superbiam. Ibid. Vanus ex culpa redditur audax, etc., usque ad per effrenatam libertatem audenter vagus per desideria currit.
Tu autem firmasti. Ibid. Firmari cor non hoc loco, etc., usque ad hunc velut docendo subjungit: et eris stabilis, etc.
Si iniquitates. Ibid. Iniquitas in manu, etc., usque ad si reatus sui conscientia accusat.
Et eris stabilis. Quia tanto minus ad judicium trepidat, quanto in bonis actibus solidius stat.
Miseriæ quoque. Ibid. Mala vitæ præsentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum, quod sequitur, negligit. At si ad ea, quæ permanent, oculum cordis figat, nihil esse conspicit quidquid ad finem tendit. Et quasi aquarum. Quia miseriæ, quæ transeunt, non vi concutiunt, sed tactum mœroris infundunt, dum extra pro percussione dolet, intus ex tentatione frigescit, contra quod amplius lux divina succenditur, unde subditur.
Et quasi meridianus. Fulgor meridianus in vespere est virtutis renovatio in tentatione. Et cum te consumptum. GREG. Cum et per exteriora mala justus occumbere cœperit, tunc claritas ejus incipit: econtra iniqui lumen est in die hujus vitæ, obscuritas in vespere. Et cum te consumptum. Quia foris cadens intus renovatur, et quo duriora tolerat, certius præmia sperat, et hoc est:
Et habebis fiduciam. Defossi secure dormiunt, etc., usque ad securus apud se dormit latens ab actibus sæculi.
Requiesces et non erit. Qui enim in æternitatis desiderio figitur, dum nihil est in mundo quod appetat, nihil est quod de mundo pertimescat. Et deprecabuntur. Pravi cum recta prædicant, quod ipsi appetunt, hoc aliis pro magno pollicentur; sed ne diu pollicendo patescat quod sunt, ad rectitudinis citius verba revertuntur, unde subditur:
Oculi autem impiorum. Oculorum nomine, etc., usque ad quo se valeat occultare, non invenit. Et spes illorum abominatio, etc. Ibid. Quia inde in perpetuum spiritus interit, unde ad tempus caro suaviter vivit.