2præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:
3quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.
4Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt;
5quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.
6Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos:
7quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
8Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra
9sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea.
10Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.
11Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.]
Notes
*94:1Laus. CAS. Devotionem. Cantus hilaritarem significat. Venite, exsultemus. THEOD. Josias rex admodum pius fuit, etc., usque ad formatus est vero psalmus ex persona Josiæ, et Dei sacerdotum. CASS. De tempore gratiæ, quo intratur in requiem, propheta laudes Dei describens, primo invitat Judæos, quos prævidebat posse resistere Christo.
†94:2Faciem ejus, etc. AUG., CASS. Conspectum venturi judicis, ne quid tunc in nobis sit discutiendum. In confessione. AUG. Illum laudantes, nos accusantes, etc., usque ad de qua laude psalmus agit. In psalmis jubilemus. Quæ dicimus in psalmis, vel facimus, sentiamus in jubilatione.
‡94:3Super omnes deos. Vel magis deos homines dicit, super quos rex est, non super dæmonia.
§94:4Quia in manu ejus, etc. CASS. Post magnitudinem Domini prædictam, venit ad clementiam.
**94:5Mare. AUG. Mundus, cujus fluctus termino arctat Deus, non permittens nos tentari supra id quod possumus I Cor. 10.; qui fluctus etiam proventum nobis faciunt, Deo id agente, nec scandala tibi nocent, quæ mensuram a Deo accipiunt.
††94:6Venite, adoremus. CASS. Prius rudes vocavit ad exsultationem: jam ostensa gloria Dei, vocat ad pœnitentiam, quod durius est. Ploremus. AUG. Si forte de peccatis, quæ vos longe fecerunt, solliciti estis, plorate: lacryma exstinguit flammam peccati, quæ in conscientia ardet. Qui fecit nos. Ecce magna fiducia: a te enim deficere potes, tu te reficere non potes, ille reficit qui te fecit.
‡‡94:7Et nos populus, etc. AUG. Eleganter ordo verborum mutatus: Non dixit oves pascuæ et populum manus ejus, ut ipsos intelligas oves, qui sunt populus, oves manus, non quas eminus, quia sunt, et oves quas non fecimus, sed ipse gratia sua nos oves fecit.
§§94:8Hodie si vocem, etc. CASS. Nos autem populus et oves. Sed his omnibus proponitur conditio, si vocem ejus audieritis, quam vocem subdit, Hodie. Nolite obdurare. ID. Jam ipse Christus monet, ne obdurentur, ne contingat eis, ut patribus.
***94:9Sicut in irritatione. ID. Majestas Christi loquentis, etc., usque ad culpa parentum repetitur, ut vindicta timeatur.
†††94:10Quadraginta annis. AUG. Per quadraginta annos omnia sæcula significat, etc., usque ad sicut ipse ait: Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi.
Laus. CAS. Devotionem. Cantus hilaritarem significat. Venite, exsultemus. THEOD. Josias rex admodum pius fuit, etc., usque ad formatus est vero psalmus ex persona Josiæ, et Dei sacerdotum. CASS. De tempore gratiæ, quo intratur in requiem, propheta laudes Dei describens, primo invitat Judæos, quos prævidebat posse resistere Christo.
Faciem ejus, etc. AUG., CASS. Conspectum venturi judicis, ne quid tunc in nobis sit discutiendum. In confessione. AUG. Illum laudantes, nos accusantes, etc., usque ad de qua laude psalmus agit. In psalmis jubilemus. Quæ dicimus in psalmis, vel facimus, sentiamus in jubilatione.
Super omnes deos. Vel magis deos homines dicit, super quos rex est, non super dæmonia.
Quia in manu ejus, etc. CASS. Post magnitudinem Domini prædictam, venit ad clementiam.
Mare. AUG. Mundus, cujus fluctus termino arctat Deus, non permittens nos tentari supra id quod possumus I Cor. 10.; qui fluctus etiam proventum nobis faciunt, Deo id agente, nec scandala tibi nocent, quæ mensuram a Deo accipiunt.
Venite, adoremus. CASS. Prius rudes vocavit ad exsultationem: jam ostensa gloria Dei, vocat ad pœnitentiam, quod durius est. Ploremus. AUG. Si forte de peccatis, quæ vos longe fecerunt, solliciti estis, plorate: lacryma exstinguit flammam peccati, quæ in conscientia ardet. Qui fecit nos. Ecce magna fiducia: a te enim deficere potes, tu te reficere non potes, ille reficit qui te fecit.
Et nos populus, etc. AUG. Eleganter ordo verborum mutatus: Non dixit oves pascuæ et populum manus ejus, ut ipsos intelligas oves, qui sunt populus, oves manus, non quas eminus, quia sunt, et oves quas non fecimus, sed ipse gratia sua nos oves fecit.
Hodie si vocem, etc. CASS. Nos autem populus et oves. Sed his omnibus proponitur conditio, si vocem ejus audieritis, quam vocem subdit, Hodie. Nolite obdurare. ID. Jam ipse Christus monet, ne obdurentur, ne contingat eis, ut patribus.
Sicut in irritatione. ID. Majestas Christi loquentis, etc., usque ad culpa parentum repetitur, ut vindicta timeatur.
Quadraginta annis. AUG. Per quadraginta annos omnia sæcula significat, etc., usque ad sicut ipse ait: Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi.