1[O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. 2Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens. 3Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. 4Etsi in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur. 5Confringentur enim rami inconsummati; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti. 6Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua. 7Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit; 8senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis, 9et ætas senectutis vita immaculata. 10Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. 11Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. 12Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia. 13Consummatus in brevi, explevit tempora multa; 14placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia, 15quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius. 16Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti. 17Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. 18Videbunt, et contemnent eum; illos autem Dominus irridebit. 19Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum: quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur, et erunt gementes, et memoria illorum peribit. 20Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.]
Notes
*4:1O quam pulchra est, etc. RAB. Vituperatis et hæreticis et schismaticis laudat catholicos, etc., usque ad et ideo ait: Cum claritate, etc.
†4:2Præmium vincens. Præmium datum pro certamine transitorio, quod majus est illis certaminibus et persecutionibus.
‡4:3Multigena autem impiorum. Alternatim de catholicis et hæreticis loquitur, ut horum laudabilem sapientiam, illorum vituperabilem demonstret versutiam. Plantationes. Quoniam Græce, vitulus Latine dicitur:, quidam non intellexerunt esse plantationes, et vitulamina interpretati sunt: qui error tam multos codices præoccupavit, ut vix inveniatur aliter scriptum.
§4:7Justus, etc. RAB. Cum dixisset de malorum interitu, etc., usque ad illi de vita ad mortem æternam.
**4:10Placens Deo. RAB. Non ideo tollit Deus, etc., usque ad unde Petrus, Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare I Petr. 1..
††4:12Fascinatio. ID. Notatur hac sententia, etc., usque ad Deus enim eos a malorum societate separavit, ut absconderet eos in abscondito faciei suæ a conturbatione hominum Psal. 30..
‡‡4:19Disrumpet illos inflatos sine voce, quia erunt inexcusabiles: quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in pravis cogitationibus suis Rom. 1..
O quam pulchra est, etc. RAB. Vituperatis et hæreticis et schismaticis laudat catholicos, etc., usque ad et ideo ait: Cum claritate, etc.
Præmium vincens. Præmium datum pro certamine transitorio, quod majus est illis certaminibus et persecutionibus.
Multigena autem impiorum. Alternatim de catholicis et hæreticis loquitur, ut horum laudabilem sapientiam, illorum vituperabilem demonstret versutiam. Plantationes. Quoniam Græce, vitulus Latine dicitur:, quidam non intellexerunt esse plantationes, et vitulamina interpretati sunt: qui error tam multos codices præoccupavit, ut vix inveniatur aliter scriptum.
Justus, etc. RAB. Cum dixisset de malorum interitu, etc., usque ad illi de vita ad mortem æternam.
Placens Deo. RAB. Non ideo tollit Deus, etc., usque ad unde Petrus, Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare I Petr. 1..
Fascinatio. ID. Notatur hac sententia, etc., usque ad Deus enim eos a malorum societate separavit, ut absconderet eos in abscondito faciei suæ a conturbatione hominum Psal. 30..
Disrumpet illos inflatos sine voce, quia erunt inexcusabiles: quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in pravis cogitationibus suis Rom. 1..