1[Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. 2Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum: 3qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata. 4Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum. 5Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur. 6Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. 7Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis. 8Coronemus nos rosis antequam marcescant; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra: 9nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors. 10Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis: 11sit autem fortitudo nostra lex justitiæ; quod enim infirmum est, inutile invenitur. 12Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ. 13Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. 14Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. 15Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus. 16Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum. 17Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius. 18Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. 19Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius. 20Morte turpissima condemnemus eum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. 21Hæc cogitaverunt, et erraverunt: excæcavit enim illos malitia eorum. 22Et nescierunt sacramenta Dei: neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. 23Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum. 24Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum: 25imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.]
Notes
*2:1Dixerunt enim. RAB. Vox perditorum, etc., usque ad et in nihilum redigemur.
†2:2Quoniam fumus. Vere nihil erimus, quia fumus et flatus est in naribus nostris. id est, in corpore nostro, id est corpus nostrum fumo et flatui comparatur, qui simul oriuntur et deficiunt. Et sermo scintilla. Id est anima comparabilis scintillæ, quæ statim fit nihil, sermo dico, id est, anima. Ad commovendum cor nostrum. Id est vegetat corpus. Et quod ita sit exponendum, probat subdens. Quia exstinctus cinis, et post, spiritus diffundetur
‡2:10Opprimamus. RAB. Generaliter pertinent hæc ad eos, etc., usque ad nec ipsi capiti parent, sed blasphemant, et arguunt.
§2:17Videamus. RAB. Similia in Evangelio dicuntur, ubi pontifices et Pharisæi consilium inierunt, quomodo Jesum morti traderent: et in cruce posito illudebant, dicentes: Alios salvos fecit, seipsum autem, etc. Si Rex Isræl est, descendat nunc de cruce Matth. 27., etc.
**2:20Morte turpissima. Cruce, scilicet, quæ usque ad passionem Christi pœna reorum fuit, nunc tropæum est victoriæ.
††2:23Quoniam Deus. Id est, non est auctor malorum Deus; ad immortalitatem enim creavit hominem, qui diabolicæ consentiens suggestioni, mortis sententiæ subjectus est.
Dixerunt enim. RAB. Vox perditorum, etc., usque ad et in nihilum redigemur.
Quoniam fumus. Vere nihil erimus, quia fumus et flatus est in naribus nostris. id est, in corpore nostro, id est corpus nostrum fumo et flatui comparatur, qui simul oriuntur et deficiunt. Et sermo scintilla. Id est anima comparabilis scintillæ, quæ statim fit nihil, sermo dico, id est, anima. Ad commovendum cor nostrum. Id est vegetat corpus. Et quod ita sit exponendum, probat subdens. Quia exstinctus cinis, et post, spiritus diffundetur
Opprimamus. RAB. Generaliter pertinent hæc ad eos, etc., usque ad nec ipsi capiti parent, sed blasphemant, et arguunt.
Videamus. RAB. Similia in Evangelio dicuntur, ubi pontifices et Pharisæi consilium inierunt, quomodo Jesum morti traderent: et in cruce posito illudebant, dicentes: Alios salvos fecit, seipsum autem, etc. Si Rex Isræl est, descendat nunc de cruce Matth. 27., etc.
Morte turpissima. Cruce, scilicet, quæ usque ad passionem Christi pœna reorum fuit, nunc tropæum est victoriæ.
Quoniam Deus. Id est, non est auctor malorum Deus; ad immortalitatem enim creavit hominem, qui diabolicæ consentiens suggestioni, mortis sententiæ subjectus est.