1[Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus. 2A Deo est enim omnis medela, et a rege accipiet donationem. 3Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur. 4Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa. 5Nonne a ligno indulcata est aqua amara? 6Ad agnitionem hominum virtus illorum: et dedit hominibus scientiam Altissimus, honorari in mirabilibus suis. 7In his curans mitigabit dolorem: et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis: et non consummabuntur opera ejus. 8Pax enim Dei super faciem terræ. 9Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum: sed ora Dominum, et ipse curabit te. 10Averte a delicto, et dirige manus, et ab omni delicto munda cor tuum. 11Da suavitatem et memoriam similaginis, et impingua oblationem, et da locum medico: 12etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria. 13Est enim tempus quando in manus illorum incurras: 14ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum, et sanitatem, propter conversationem illorum. 15Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum, incidet in manus medici.] 16[Fili, in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare: et secundum judicium contege corpus illius, et non despicias sepulturam illius. 17Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam: 18et fac luctum secundum meritum ejus uno die, vel duobus, propter detractionem: 19a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. 20In abductione permanet tristitia, et substantia inopis secundum cor ejus. 21Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te, et memento novissimorum. 22Noli oblivisci, neque enim est conversio: et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis. 23Memor esto judicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie. 24In requie mortui requiescere fac memoriam ejus, et consolare illum in exitu spiritus sui.] 25[Sapientia scribæ in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur. 26Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum. 27Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia ejus in sagina vaccarum. 28Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit: qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas ejus variat picturam: cor suum dabit in similitudinem picturæ, et vigilia sua perficiet opus. 29Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri: vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur. 30Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus. 31Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem. 32Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus. 33In brachio suo formabit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam. 34Cor suum dabit ut consummet linitionem, et vigilia sua mundabit fornacem. 35Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est. 36Sine his omnibus non ædificatur civitas, 37et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient. 38Super sellam judicis non sedebunt, et testamentum judicii non intelligent, neque palam facient disciplinam et judicium, et in parabolis non invenientur: 39sed creaturam ævi confirmabunt: et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi.]
Notes
*38:1Honora medicum. RAB. Discretos vult nos esse, etc., usque ad utrique ergo honorandi, sed spirituales præferendi.
†38:5Nonne a ligno. Antiquam tangit historiam quia in deserto Sur invenerunt filii Isræl aquam amaram, sed Deus ostendit Moysi lignum, quod immissum aquam indulcavit; ubi juxta historiam demonstratur ligni medicina indulcari aquas Mystice autem aqua amara significat legem, cui si confessio crucis et sacramentum jungatur, potabilis efficitur.
‡38:7In his curans. ID. Contra diversas infirmitates, diversa opponunt medici, cibos scilicet et potus, emplastra, et unguenta: ut morbis conveniant medicamenta. Similiter faciunt medici spirituales.
§38:10Averte. Simile est illud: Declina a malo, et fac bonum. Et ab omni, etc., et non tantum corpus, sed ut sis innocens manibus et mundo corde.
**38:11Da suavitatem. Panis et vini sacrificium in memoriam Dominicæ passionis oblatum, præcipue curat vulnera animarum nec solum vivis, sed et mortuis valde necessarium est.
††38:15Incidet in manus medici. ID. Ægritudinis et molestiæ, etc., usque ad et instanter Dominum deprecantur ut dirigat opera eorum, et refrigerium præstet infirmantibus.
‡‡38:16Fili, etc. Quia de infirmitatibus, et medicorum curationibus disputavit, de mortuorum exsequiis adjungit.
§§38:21Memento novissimorum. ID. Ad monitio bonorum patrum ut filii præparent sibi viaticum bonorum operum.
***38:22Neque enim est conversio. Quasi diceret: Ergo cautus esto in omnibus, ne forte in obitu proximi plus æquo doleas.
†††38:24In requie. Quasi: Morituri memoriam continuo conserva, et confide, et spe conforta, ne in ultimo articulo deficiat.
‡‡‡38:26Qui tenet aratrum. Prædicatores sanctos significat, qui omni tempore docendo, exhortando, auditores suos instruunt ut interioris hominis virtutem eliciant, et animam humanam ad imaginem Dei reforment. Unde, Ut sapiens architectus fundamentum posui I Cor. 3.. Et alibi: Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus Gal. 4.. Quot species virtutum sunt, tot operationes et documenta mentibus electorum doctrina imprimunt.
§§§38:28Sic omnis faber, etc. Ordo prædicatorum, qui per diversa officia ministerium suum agunt, doctrinam secundum auditores temperant: qui fragiles et infirmos verbis et exemplo formant, ut vasa in honorem faciant. Cor suum dabit. Cum præsentis vitæ volubilem conversationem per vestigia bonorum operum subjectis ostendit immutabilem.
*38:33In brachio suo. RAB. Quia multis exemplis, etc., usque ad ut in fornace cordis operationem discipulorum igne solidet charitatis.
Honora medicum. RAB. Discretos vult nos esse, etc., usque ad utrique ergo honorandi, sed spirituales præferendi.
Nonne a ligno. Antiquam tangit historiam quia in deserto Sur invenerunt filii Isræl aquam amaram, sed Deus ostendit Moysi lignum, quod immissum aquam indulcavit; ubi juxta historiam demonstratur ligni medicina indulcari aquas Mystice autem aqua amara significat legem, cui si confessio crucis et sacramentum jungatur, potabilis efficitur.
In his curans. ID. Contra diversas infirmitates, diversa opponunt medici, cibos scilicet et potus, emplastra, et unguenta: ut morbis conveniant medicamenta. Similiter faciunt medici spirituales.
Averte. Simile est illud: Declina a malo, et fac bonum. Et ab omni, etc., et non tantum corpus, sed ut sis innocens manibus et mundo corde.
Da suavitatem. Panis et vini sacrificium in memoriam Dominicæ passionis oblatum, præcipue curat vulnera animarum nec solum vivis, sed et mortuis valde necessarium est.
Incidet in manus medici. ID. Ægritudinis et molestiæ, etc., usque ad et instanter Dominum deprecantur ut dirigat opera eorum, et refrigerium præstet infirmantibus.
Fili, etc. Quia de infirmitatibus, et medicorum curationibus disputavit, de mortuorum exsequiis adjungit.
Memento novissimorum. ID. Ad monitio bonorum patrum ut filii præparent sibi viaticum bonorum operum.
Neque enim est conversio. Quasi diceret: Ergo cautus esto in omnibus, ne forte in obitu proximi plus æquo doleas.
In requie. Quasi: Morituri memoriam continuo conserva, et confide, et spe conforta, ne in ultimo articulo deficiat.
Qui tenet aratrum. Prædicatores sanctos significat, qui omni tempore docendo, exhortando, auditores suos instruunt ut interioris hominis virtutem eliciant, et animam humanam ad imaginem Dei reforment. Unde, Ut sapiens architectus fundamentum posui I Cor. 3.. Et alibi: Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus Gal. 4.. Quot species virtutum sunt, tot operationes et documenta mentibus electorum doctrina imprimunt.
Sic omnis faber, etc. Ordo prædicatorum, qui per diversa officia ministerium suum agunt, doctrinam secundum auditores temperant: qui fragiles et infirmos verbis et exemplo formant, ut vasa in honorem faciant. Cor suum dabit. Cum præsentis vitæ volubilem conversationem per vestigia bonorum operum subjectis ostendit immutabilem.
In brachio suo. RAB. Quia multis exemplis, etc., usque ad ut in fornace cordis operationem discipulorum igne solidet charitatis.