1Psalmus Asaph. [Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
2Ex Sion species decoris ejus:
3Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.
4Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.
5Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
6Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
7Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.
8Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos:
10quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.
11Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.
12Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.
13Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
14Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
15Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.
16Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?
17Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
18Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
19Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
20Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.
21Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
22Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
23Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.]
Notes
*49:1Psalmus Asaph. HIER. Asaph, Latine congregatio; Græce, synagoga, quæ fidelis hic loquitur, quæ Christum exspectat, per quam magis confutantur increduli Judæi. CASS. Asaph, vocem Dei inducturus de mutatione sacrificiorum, prius agit de utroque adventu per primum invitans, per secundum terrens. Deus Deorum. CASS. Ne quis mediocriter de incarnatione æstimet, etc., usque ad nuncupative, ut falsi dii, Jupiter, Venus. Locutus est, et vocavit terram. AUG. Per se, per præcones. A solis ortu usque ad occasum. CASS. Quasi dicat, etc., usque ad: exibit de Sion lex, et Verbum Domini de Jerusalem.
†49:2Ex Sion, species decoris ejus, etc. AUG. Cœpit decus Evangelii, etc., usque ad ut testes essent in Jerusalem et in tota terra.
‡49:3Ignis in conspectu ejus exardescet et in circumitu ejus. Ibid. Ante eum præibit; pœna ergo terreat, quos præmia non invitant, etc., usque ad malos comitabitur ad inferos. Tempesta valida. Advocabit cœlum desursum, et terram. CASS. Non ventus, etc., usque ad prius omnes communiter vocavit, tunc vocabit ut discernat. Discernere populum suum. AUG. Primo commistos vocavit a solis ortu usque ad occasum, tunc autem ut discernat.
§49:5Congregate illi sanctos ejus. Ibid. Videns Propheta futura, etc., usque ad de malis dicitur, de quo non implevit manum suam. Qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Ibid.. Novum Testamentum super Vetus, etc., usque ad qui pluris habent opera charitatis quam sacrificia pecudum.
**49:6Et annuntiabunt cœli justitiam ejus, etc. Ibid. Jam cœli nuntiaverunt nobis hanc justitiam Dei, etc., usque ad et si nunc permista, quia Deus est judex justus.
††49:7Audi, populus meus, etc. CASS. Vox Christi, ut, relictis sacrificiis pecudum, fiat sacrificium laudis. AUG. Vel, repetit sub alio verbo, Audi sicut Isræl, id est, sicut videns Deum, et Testificabor, hæc, scilicet, Deus tuus ego sum. Deus tuus. AUG. Prius dicit simpliciter: Sum Deus. Et postea dicit: Sum Deus tuus. Quasi diceret: Etsi non sum Deus tuus, tamen sum Deus. Bono enim meo sum Deus, malo autem tuo non sum Deus tuus. Sum. CASS. Esse est proprium Deitatis. Audi, Isræl. Ibid. Quasi diceret: Si es Isræl, id est, si me vides, audire non negligis. Deus ille generalis, Deus tuus proprie.
‡‡49:8Holocausta autem. AUG. Si anima inflammatur, et membra in usum suum rapit, ne serviant cupiditati: unde præcipitur in Levitico, ut adipem cum renunculis offerant, quibus interna charitas signatur.
§§49:9Non accipiam, etc. CASS. Etsi sic feceris: Non accipiam de domo tua vitulos, quasi significatos acciperem, non illos de domo. Quoniam meæ: ac si diceret, quia non sunt tua, sed mea. Quoniam meæ sunt, etc. AUG. Mea sunt quæ non possides, indomita, scilicet: Feræ silvarum, jumenta, boves, etc. CASS. His similitudinibus figurat Ecclesiam, etc., usque ad: Carnes taurorum non vult in sacrificiis, sed in pauperibus.
***49:11Cognovi omnia volatilia. AUG. Cum illo sunt omnia, cognitione quadam ineffabilis sapientiæ.
†††49:12Si esuriero, non. Ibid. Si hæc datis forsitan esurire putatis, quod est insania?
‡‡‡49:13Nunquid manducabo carnes taurorum? Olim hæc sacrificabantur, non ideo quod Deus inde delectaretur, sed ne dæmonibus offerentur, et tantum Deo sacrificabantur, in quibus erat aliqua significatio. Immola Deo. CASS. Non dicit mihi, sed de se, quasi de alio ut et post: Peccatori autem dixit, Deus, non ego.
§§§49:15Tribulationis. AUG. Nostra tribulatio proprie est timore salutis, non carnalium.
*49:16Peccatori autem. Ibid. A quibus sacrificium velit, ubi peccatori suæ nequitiæ imputantur CASS. Hæc populo suo dixit, etc., usque ad Non enim lectio negatur corrigendis.
†49:17Tu vero odisti. Ibid. Tu vero ore dicis, sed facto negas disciplinam: si corrigo, murmuras. Furem, currebas. Ibid. In his omnia tonat vitia; a parte totum, vel furem sani intellectus Scripturæ. Adulteris. Qui ponunt falsum, auferendo verum.
‡49:19Os tuum abundavit, etc. Ibid. Accusat conscientiam, et linguam, etc., usque ad non casu alii derogat, sed studio.
§49:20Sedens. Ibid. Quod transiens vel stans facit, non cum voluntate facit. Fratrem. Ibid. Omnem hominem. Et adversus filium matris, Ecclesiæ, cui charitate jungimur. Ponebas scandalum, hæreses vel alia quibus innocens capiatur. Loquebaris adversus. AUG. Dum detrahit qui doctus videtur, etc., usque ad validioris doctrinæ cibo. Tui similis. CASS. Consentiendo malis. Statuam contra tuam. AUG. Quod post dorsum posuisti, ante faciem ponam.
**49:22Rapiat. CASS. Deus ad pœnam, et non sit qui eripiat. Quando diabolus rapit, Deus eripit; sed cum Deus rapit, nemo valet liberare.
††49:23Sacrificium laudis. CASS. Non quod scelerati cantant, sacrificium laudis, non animalium. Et hæc est via ad Deum, scala Jacob, qua angeli, id est, fideles, ascendunt ad laudem divinitatis, et descendunt ad laudem humanitatis. Illic iter quo, etc. Ibid. In sacrificio laudis. Salutare Dei. AUG. Christus, qui cum gratia venit, quem novit, qui aliquid alii quam gratiæ Dei attribuit.
Psalmus Asaph. HIER. Asaph, Latine congregatio; Græce, synagoga, quæ fidelis hic loquitur, quæ Christum exspectat, per quam magis confutantur increduli Judæi. CASS. Asaph, vocem Dei inducturus de mutatione sacrificiorum, prius agit de utroque adventu per primum invitans, per secundum terrens. Deus Deorum. CASS. Ne quis mediocriter de incarnatione æstimet, etc., usque ad nuncupative, ut falsi dii, Jupiter, Venus. Locutus est, et vocavit terram. AUG. Per se, per præcones. A solis ortu usque ad occasum. CASS. Quasi dicat, etc., usque ad: exibit de Sion lex, et Verbum Domini de Jerusalem.
Ex Sion, species decoris ejus, etc. AUG. Cœpit decus Evangelii, etc., usque ad ut testes essent in Jerusalem et in tota terra.
Ignis in conspectu ejus exardescet et in circumitu ejus. Ibid. Ante eum præibit; pœna ergo terreat, quos præmia non invitant, etc., usque ad malos comitabitur ad inferos. Tempesta valida. Advocabit cœlum desursum, et terram. CASS. Non ventus, etc., usque ad prius omnes communiter vocavit, tunc vocabit ut discernat. Discernere populum suum. AUG. Primo commistos vocavit a solis ortu usque ad occasum, tunc autem ut discernat.
Congregate illi sanctos ejus. Ibid. Videns Propheta futura, etc., usque ad de malis dicitur, de quo non implevit manum suam. Qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Ibid.. Novum Testamentum super Vetus, etc., usque ad qui pluris habent opera charitatis quam sacrificia pecudum.
Et annuntiabunt cœli justitiam ejus, etc. Ibid. Jam cœli nuntiaverunt nobis hanc justitiam Dei, etc., usque ad et si nunc permista, quia Deus est judex justus.
Audi, populus meus, etc. CASS. Vox Christi, ut, relictis sacrificiis pecudum, fiat sacrificium laudis. AUG. Vel, repetit sub alio verbo, Audi sicut Isræl, id est, sicut videns Deum, et Testificabor, hæc, scilicet, Deus tuus ego sum. Deus tuus. AUG. Prius dicit simpliciter: Sum Deus. Et postea dicit: Sum Deus tuus. Quasi diceret: Etsi non sum Deus tuus, tamen sum Deus. Bono enim meo sum Deus, malo autem tuo non sum Deus tuus. Sum. CASS. Esse est proprium Deitatis. Audi, Isræl. Ibid. Quasi diceret: Si es Isræl, id est, si me vides, audire non negligis. Deus ille generalis, Deus tuus proprie.
Holocausta autem. AUG. Si anima inflammatur, et membra in usum suum rapit, ne serviant cupiditati: unde præcipitur in Levitico, ut adipem cum renunculis offerant, quibus interna charitas signatur.
Non accipiam, etc. CASS. Etsi sic feceris: Non accipiam de domo tua vitulos, quasi significatos acciperem, non illos de domo. Quoniam meæ: ac si diceret, quia non sunt tua, sed mea. Quoniam meæ sunt, etc. AUG. Mea sunt quæ non possides, indomita, scilicet: Feræ silvarum, jumenta, boves, etc. CASS. His similitudinibus figurat Ecclesiam, etc., usque ad: Carnes taurorum non vult in sacrificiis, sed in pauperibus.
Cognovi omnia volatilia. AUG. Cum illo sunt omnia, cognitione quadam ineffabilis sapientiæ.
Si esuriero, non. Ibid. Si hæc datis forsitan esurire putatis, quod est insania?
Nunquid manducabo carnes taurorum? Olim hæc sacrificabantur, non ideo quod Deus inde delectaretur, sed ne dæmonibus offerentur, et tantum Deo sacrificabantur, in quibus erat aliqua significatio. Immola Deo. CASS. Non dicit mihi, sed de se, quasi de alio ut et post: Peccatori autem dixit, Deus, non ego.
Tribulationis. AUG. Nostra tribulatio proprie est timore salutis, non carnalium.
Peccatori autem. Ibid. A quibus sacrificium velit, ubi peccatori suæ nequitiæ imputantur CASS. Hæc populo suo dixit, etc., usque ad Non enim lectio negatur corrigendis.
Tu vero odisti. Ibid. Tu vero ore dicis, sed facto negas disciplinam: si corrigo, murmuras. Furem, currebas. Ibid. In his omnia tonat vitia; a parte totum, vel furem sani intellectus Scripturæ. Adulteris. Qui ponunt falsum, auferendo verum.
Os tuum abundavit, etc. Ibid. Accusat conscientiam, et linguam, etc., usque ad non casu alii derogat, sed studio.
Sedens. Ibid. Quod transiens vel stans facit, non cum voluntate facit. Fratrem. Ibid. Omnem hominem. Et adversus filium matris, Ecclesiæ, cui charitate jungimur. Ponebas scandalum, hæreses vel alia quibus innocens capiatur. Loquebaris adversus. AUG. Dum detrahit qui doctus videtur, etc., usque ad validioris doctrinæ cibo. Tui similis. CASS. Consentiendo malis. Statuam contra tuam. AUG. Quod post dorsum posuisti, ante faciem ponam.
Rapiat. CASS. Deus ad pœnam, et non sit qui eripiat. Quando diabolus rapit, Deus eripit; sed cum Deus rapit, nemo valet liberare.
Sacrificium laudis. CASS. Non quod scelerati cantant, sacrificium laudis, non animalium. Et hæc est via ad Deum, scala Jacob, qua angeli, id est, fideles, ascendunt ad laudem divinitatis, et descendunt ad laudem humanitatis. Illic iter quo, etc. Ibid. In sacrificio laudis. Salutare Dei. AUG. Christus, qui cum gratia venit, quem novit, qui aliquid alii quam gratiæ Dei attribuit.